- MARITIMA Colonia
- MARITIMA ColoniaGalliae Narbonensis urbs, captu Avaticorum, quibus ad mare inter ora Rhodani et Massiliam sedes. Martegues, seu l'Isle de Martegues, teste Ioh. Poldô, Ptol. Μετὰ δὲ τὸν Ροδανὸν ἐπὶ ςθαλάσσῃ κεῖται Ἀυατικῶν πόλις Μαιρίτμα κολώνια. Sic recte libri veteres. Vide Mastramela. Baudrando oppid. est Provinciae clebre, cum titulo Principatus in Insul. prava ad ostia Astromelae stagni, ubi se exonerat in mare Mediterran. cum portu capaci. Est ad stagnum hoc Mastromelam l'estrang de Martegue, vel mer de Martigues: Item a loco proximo l'estrang de Berra, quoque Maramas, seu Miramas locus, quem alii Maritimam Avaticorum esse malunt. Intra Campos lapideos vicus cernitur Fos, qui a Fossis marianis proximis nomen videtur accepisse, unde Fossensis ager terroir de Fos, Maritimae propinquus, Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Hinc nautae peritissimi, vulgo les Martegaux. 5. leuc. a Massulia in Circium, 9. ab Arelate in Eurum. Vocatur a quibusdam Venetiae Gallicae. comprehenditque tres urbes Ionquieres, l'Iste et Ferrieres, e quarum una in aliam ponte transitur. Captura hic optimorum piscium locupletissima, ad quam uti solent in colae cymbarum genere, ex arundinibus marinis confectô, quas Bourdigous vocant. Fossa, quae a stagno ad mare, unâ hinc leucâ distans: pertinet: Romani sinedubio est operis. Urbsolim quoque insul. seu pons S. Genasii dicta, a Barbaris male habita est, reparata tamen. Cum sub diversis olim Dominis esset, iam Principatus est, ut dictum, ad Vindocinamdomum pertinens. Certi chorearum generis hîc usitati meminit Solerius, unde Proverb. Danser la Martingale. Vide Nostradamum Hist. de Provence. Bouchaeum descr. de Prov. l. 4. c. 4. §. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.